Evangelium Secundum Joannem*

Caput 8: Versus 50

Ego autem.Audito convicio,Daemonium habes,econtra de gloria sua hoc solum dicit:Honorifico Patrem,omnia tribuendo ei, et ego non quaero gloriam meam ut homines, qui illatis contumeliis aliquid reddunt, sed Patri reservo, etest qui quaerat et judicet.Duae sunt tentationes. Una probationis, de qua:Tentat vos DeusDeut. 13.. Alia deceptionis, de qua:Deus intentator malorum estJac. 2.. Sic et duo timores: unus quem charitas foras mittit, alter qui permanet in saeculum saeculi. Sic et duo judicia: unum damnationis, quo non judicat Pater, sed omne judicium dedit Filio: alterum discretionis; unde:Judica me, Deus, et discerne causam meamPsal. 42.. Secundum hoc dicitur: Est Pater qui quaerat gloriam meam, et discernat a gloria vestra, quia vos secundum saeculum gloriamini, ego non, sed ea gloria quam habui apud Patrem antequam mundus esset, quae est ab humana inflatione discreta.
(* Traductions européennes)